- CHYMENE
- CHYMENEGraece Χυμένη et Χυμένιον, infimâ aetate, dicta est herba tinctoria, luteum faciens colorem, quâ excellentissimum in tota Graecia sericum lutenm tingi solitum, scribit, eruditus Herbarius. Eius meminit, praeter alios, Psellus, in Iatrico, Iambicis versibus scripto de Urinis.Ε῎πειθ᾿ ἀπόχρωον μετρίως βεβαμμένμονΤην` ὠμόβραςτον είκονίζον χυμέντη,Βαφέέν τε μᾶλλον ὠχρόν ἐςτι την χρόαν.Ubi ὠμόβραςτος χυμένη, est cuius ius tinctorium nondum satis conferbuit, sed adhuc crudum est nec abunde decoctum. Corruptum autem est nomen ex οἰκομένιον, quod integrum leigitur in Pseudo-Democriti Physicis et cum aliis herbis rebusque lutô inficientibus commemoratur: καὶ κρόκον, καὶ κνίκον, καὶ οἰχομενίου ἄνθος, και ἐλύδριον καὶ κροκόματμα καὶ ἀριςτολοχίαν. Sed cum forma χυμένης ad nos non pervenerit, incertum quomodo apud Veteres Graecos illa fuerit appelata. Zosimus Θαψίαν fuisse putat. et certe Thapsiae flores lutei; unde Θαψίναι mulieres vocatae, quae lurore et velut lutô infectos habebant colores corporum. Comicus,Γυναικὶ κλητεύειν ἔοικας Θαψίνῃ,Etiam thapsô tingi lanas et capillos colore luteô, Hesychius habet. Sed eadem fieri potuêre ex Scythica radice et Lycio. Glaucii quoque colore lanas olim luteô colore tinctas fuisse novimus: unde glaucina pallia, apud Martialem, l. 9. Epigr. 27 Scriptores tamen Chymici diserte Θαψίαν vocavêre οἰχομένιον: quae nomina etiam affivitatem habent. Namque οἰχομένον vidertur dictum, quod colorem efficeret luteum ex pallido, qualis εν τοῖς οἰχομένοις, in morientibus, cernitur: et θάψος, quod colorem parem ostendat, ut esse in his solet, qui sepeliendi sunt; θάψαι enim sepelire est. Vide Salmas. ad Solin. p. 1163. et seqq.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.